Q

Q
I.
Q
In notis antiqq. Quartus, item Quintus vel Quintius. Q. B. F. quare bonum factum. Q. B. M. V. quae bene mecum vixit. Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. Quid de ea re fieri placeret, de ea re ita censuerunt; notae, quibus Veteres in Senatusconsultis perscribendis utebantur. Q. E. R E. T. P. I. R. D. T. Q. D. D. D. P. F. Quanti ea res erit, tantae pecuniae iudicium recuperatorium dabo; testibusque duntaxat decem denuntiandi potestatem faciam: formula, ex Praetoris Magistratusve, qui in provinciis iuri dicundo praeerat, edicto; cuius in L. Fannia de Coloniis deduc. in lib. Varronis Auctor. exemplum exstat. Q. F. Quinti filius. Q. L. Quinti libertus. Q. N. A. N. N. quando neque ais neque negas. Q. S. S. S. quae suprascripta sunt. QAM. quemadmodum. QM. quomodo. QU. Quartus. QUAES. Quaestor. QUIR. Quirites etc. denotat.
II.
Q
Muta haec consonans, non necessaria est, cum C. eius locum supplere posse videatur: forte ab Hebraeis mutuata; qui Koph suum vocali iungere solent, vocali aliâ sequente, proin nec absque U. pronuntiari potest. A Latinis saepe mutatur in C. Hinc Sequor, Secutus, etc. Tranfiit ad Latinis a Gallos, italos, Hispanos, Anglos, Germanos, Hungaros et Dalmatas, qui tamen posteriores illâ rarius, et non nisi in Latinis vocibus, utuntur. Vide Auson de Litter. Menosyllab. Vossium in Aristarcho, l. 1. c. 18. 19. Methodum Latin. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”